iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in
civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in
Hierusalem
et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes
et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et
aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo
holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei
conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus
eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud
holocaustum Domino mane et vespere
feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est
et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum
opus diei in die suo
et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in
universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in
omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum
Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque
et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina
de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex
Persarum eis
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in
Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel
et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum
sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in
Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut
urguerent opus Domini
stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii
eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui
faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et
fratres eorum Levitae
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt
sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in
cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam
bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis
quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum
eo quod fundatum esset templum Domini
plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes
patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset
et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi
vociferantes in laetitia elevabant vocem
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et
vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur
clamore magno et vox audiebatur procul